monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 5, 16, 5
Nam ipsi data sunt duo munimenta beatitudinis, scilicet coeleste desiderium et salvatio animarum, ut cum in his in secreta cordis sui tenderet, ibidem nutrimenta salutis accipiens, per tempus quod ante diluvium fuit, et tempora post diluvium et dimidium temporis quod in circumcisione ante Incarnationem Filii mei erat, et perduravit usque ad plenum tempus Evangelii; in quo omnis plenitudo verae et iustae constitutionis, adversus antiquum serpentem surrexit.